monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28 > 5 > CAPUT XIX. > sectio 112 > sectio 60 > 12 > sectio 160 > sectio 70 > cpl894.164 > 81 > 1 > 13 > 11 > 216 > sectio 67 > sectio 19 > 5 > sectio 28 > CAPUT XXV. > sectio 26 > sectio 33 > sectio 48 > 2 > CAPUT XVI. > sectio 120 > sectio 1 > 13 > 26 > sectio 39 > sectio 36 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 36, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Ergo vult nos maiora petere, non in terrenis morari.
2 Ille autem scit quid tribuat, dividens singulis, prout vult (I Cor. XII, 11).
3 Dicit enim interdum, sciens mensuram, quam nos ignoramus: Non potestis haec modo accipere.
4 Peto mihi passionem martyrii, Spiritus sanctus promptus est (Matth. XXVI, 41): sed videns infirmum carnis meae, ne dum maiora cupio, minora amittam, dicit: Non potes haec accipere.
5 Quales occasiones habui: et de ipso prope fine revocatus sum? Novit enim bonus medicus quae esca cui apta sit infirmitati, et cui tempori ad profectum valetudinis.
6 Interdum opportunitas escae sanitatem reddit: quod si importune aliquis accipiat, aut non convenientem, implicatur periculo.